- ABBATIA
- ABBATIAipsum Abbatis regimen ac gubernatio, in Concil. Meldensi A. C. 845. c. 10. ut habet Idem Car. du Fresnecommuniter Monasterium, cui Abbas praeest, vel Abbatissa. Hornio Abbatiatus, cuiusmodi in Imperio varii sunt; qui dividuntur in Singulares et collegiales: eo quod alii singula suffragia, alii non nisi collegialia ac coniuncta habeant, in Collegio Principum. Singulares dicuntur Germanis Gefurstete Abteyen, quia quilibet horum Abbatum Imperii Princeps est; atque inter eos eminet Abbas Fuldensis, qui Cancellarius est Imperatricis, et omnium, non Germaniae solum, sed et Galliae Abbatum Primas: quo nomine non Episcopo solum Hildesiano, sed et Archiepiscopo Coloniensi, in Comitiis Imperii, semel atque iterum litem movit. vide infra in voce Fulda. Collegiales iterum dividuntur in Suevicos et Rhenenses etsi aliqui eorum ad alios quoque Circulos Imperii pertineant: utrorumque indiculum dabimus infra. Praeter has vero Abbatias etiam aliae sunt, sed Principum aliorum ditioni additae atque adeo saeculares factae. Sic inter alias, Abbatia Hirsfeldensis, cum praefecturis quibusdam aliis, titulô Principatus, Hasso-Cassellanis Landgraviis accessit, vigore pacis Monasteriensis, A. C. 1648. Instrum. Pacis art. XV. Vide Georg. Horn. Orb. Polit. p. 184. et 257.Abbatiae in Imperio Singulares.Fulda, dignitate, potentiâ, divitiis supra reliquas omnes eminens. Campodunum. Sangalla, quae Abbatia condita fuit A. C. 630. ipsa vero civitas libertatem suam pecuniâ redemit. Vide suô locô item Luderensis et Murbacensis in Alsatia. Elvanga. Elvvangen. Berchtesgada, Berchtesgaden. Corbeia. Prumia. Stavelo. Weislenburgensis Abbatia:Abbatiae in Imperio CollegialesWeingarden.Salomonsweyer.Schussenriedt.Petershausen.Suevicae.Zwyfalten.Marchtal.S. Peter.S. Heimeran, etUrsperg.Rhenenses.Quedlinburg.Essen.Hervorden.Andlau.Vide L. Otton. Menckenium Notis ad Horn. ubi Luderensis et Murbacensis Abbatiarum in Alsatia immedietati cautum docet Pacification: Monasteriens. §. Teneatur Rex Christianissimus: notatque inter Abbates Principes sedem etiam habere Magistrum Ordinis S. Iohannis per Germaniam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.